< Actuum Apostolorum 14 >
1 factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo
Factum est autem Iconii ut simul introirent in synagogam Iudaeorum, et loquerentur, ita ut crederet Iudaeorum, et Graecorum copiosa multitudo.
2 qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres
Qui vero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt, et ad iracundiam concitaverunt animas Gentium adversus fratres.
3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum
Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa, et prodigia fieri per manus eorum.
4 divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis
Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudaeis, quidam vero cum Apostolis.
5 cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos
Cum autem factus esset impetus Gentilium, et Iudaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos,
6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem
intelligentes confugerunt ad civitates Licaoniae Lystram, et Derben, et universam in circuitu regionem,
7 et ibi evangelizantes erant
et ibi evangelizantes erant.
8 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat
Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat.
9 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret
Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,
10 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat
dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.
11 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos
Turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Licaonice dicentes: Dii similes facti hominibus, descenderunt ad nos.
12 et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi
Et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi.
13 sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare
Sacerdos quoque Iovis, qui erat ante civitatem, tauros, et coronas ante ianuas afferens, cum populis volebat sacrificare.
14 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes
Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes,
15 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
et dicentes: Viri, quid haec facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annunciantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt:
16 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas
qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.
17 et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra
Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de caelo, dans pluvias, et tempora fructifera, implens cibo, et laetitia corda eorum.
18 et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent
Et haec dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
19 supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse
Supervenerunt autem quidam ab Antiochia, et Iconio Iudaei: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.
20 circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben
Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
21 cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,
22 confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei
confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
23 et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt
Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
24 transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam
Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,
25 et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam
et loquentes verbum Domini in Pergen, descenderunt in Attaliam:
26 et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt
et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt.
27 cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei
Cum autem venissent, et congregassent Ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset Gentibus ostium fidei.
28 morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis
Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.