< Timotheum Ii 1 >
1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Iesu:
2 Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
Timotheo charissimo filio, gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Iesu Domino nostro.
3 gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die
4 desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
desiderans te videre, memor lacrymarum tuarum, ut gaudio implear,
5 recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te
recordationem accipiens eius fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
6 propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum.
7 non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis
Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
8 noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum eius: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei:
9 qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia (aiōnios )
qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Iesu ante tempora sæcularia. (aiōnios )
10 manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium
Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium:
11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium
in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister Gentium.
12 ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
13 formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu
Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Iesu.
14 bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis
Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis.
15 scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes
Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.
16 det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit
Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit:
17 sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
sed cum Romam venisset, solicite me quæsivit, et invenit.
18 det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti
Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.