< Ii Samuelis 8 >
1 factum est autem post haec percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim
Factum est autem post hæc percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David Frenum tributi de manu Philisthiim.
2 et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo
Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo.
3 et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten
Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
4 et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales curruum dereliquit autem ex eis centum currus
Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus.
5 venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum
Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
6 et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est
Et posuit David præsidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
7 et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem
Et tulit David arma aurea, quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Ierusalem.
8 et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis
Et de Bete, et de Beroth, civitatibus Adarezer tulit rex David æs multum nimis.
9 audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer
Audivit autem Thou rex Emath, quod percussisset David omne robur Adarezer,
10 et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea
et misit Thou Ioram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu eius erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea:
11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat
quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quæ sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat,
12 de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba
de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba.
13 fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum caesis duodecim milibus
Fecit quoque sibi David nomen cum revereteretur capta Syria in Valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus:
14 et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est
et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium: et facta est universa Idumæa serviens David. et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
15 et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo
Et regnavit David super omnem Israel: faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo.
16 Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis
Ioab autem filius Sarviæ erat super exercitum: porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis:
17 et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Saraias scriba
et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba:
18 Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant
Banaias autem filius Ioiadæ super cerethi et phelethi: filii autem David sacerdotes erant.