< Ii Regum 18 >
1 anno tertio Osee filii Hela regis Israhel regnavit Ezechias filius Ahaz regis Iuda
Anno tertio Osee filii Ela regis Israël, regnavit Ezechias filius Achaz regis Juda.
2 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abi filia Zacchariae
Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abi filia Zachariæ.
3 fecitque quod erat bonum coram Domino iuxta omnia quae fecerat David pater suus
Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus.
4 ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan
Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem æneum quem fecerat Moyses: siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum: vocavitque nomen ejus Nohestan.
5 in Domino Deo Israhel speravit itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda sed neque in his qui ante eum fuerunt
In Domino Deo Israël speravit: itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt:
6 et adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque mandata eius quae praeceperat Dominus Mosi
et adhæsit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus, quæ præceperat Dominus Moysi.
7 unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quae procedebat sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei
Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad quæ procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei.
8 ipse percussit Philistheos usque Gazam et omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem muratam
Ipse percussit Philisthæos usque ad Gazam, et omnes terminos eorum, a turre custodum usque ad civitatem munitam.
9 anno quarto regis Ezechiae qui erat annus septimus Osee filii Hela regis Israhel ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam et obpugnavit eam
Anno quarto regis Ezechiæ, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israël, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in Samariam, et oppugnavit eam,
10 et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiae id est nono anno Osee regis Israhel capta est Samaria
et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiæ, id est nono anno Osee regis Israël, capta est Samaria:
11 et transtulit rex Assyriorum Israhel in Assyrios conlocavitque eos in Ala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum
et transtulit rex Assyriorum Israël in Assyrios, collocavitque eos in Hala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum:
12 quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed praetergressi sunt pactum eius omnia quae praeceperat Moses servus Domini non audierunt neque fecerunt
quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed prætergressi sunt pactum ejus: omnia quæ præceperat Moyses servus Domini non audierunt, neque fecerunt.
13 anno quartodecimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas et cepit eas
Anno quartodecimo regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas.
14 tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi feram indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et triginta talenta auri
Tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens: Peccavi: recede a me, et omne quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiæ regi Judæ trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri.
15 deditque Ezechias omne argentum quod reppertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis
Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis.
16 in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum
In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et laminas auri quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorum.
17 misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta aquaeductum piscinae superioris quae est in via agri Fullonis
Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Jerusalem: qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquæductum piscinæ superioris, quæ est in via Agrifullonis.
18 vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis
Vocaveruntque regem: egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciæ præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis.
19 dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua niteris
Dixitque ad eos Rabsaces: Loquimini Ezechiæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quæ est ista fiducia, qua niteris?
20 forsitan inisti consilium ut praepares te ad proelium in quo confidis ut audeas rebellare
forsitan inisti consilium, ut præpares te ad prælium. In quo confidis, ut audeas rebellare?
21 an speras in baculo harundineo atque confracto Aegypto super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in se
an speras in baculo arundineo atque confracto Ægypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingredietur manum ejus, et perforabit eam? sic est Pharao rex Ægypti omnibus qui confidunt in se.
22 quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus fiduciam nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem
Quod si dixeritis mihi: In Domino Deo nostro habemus fiduciam: nonne iste est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et præcepit Judæ et Jerusalem: Ante altare hoc adorabitis in Jerusalem?
23 nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum
Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum.
24 et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis an fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites
Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis? an fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites?
25 numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum ut demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et demolire eam
Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam.
26 dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioahe Rabsaci precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem intellegimus hanc linguam et non loquaris nobis iudaice audiente populo qui est super murum
Dixerunt autem Eliacim filius Helciæ, et Sobna, et Joahe Rabsaci: Precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace: siquidem intelligimus hanc linguam: et non loquaris nobis judaice, audiente populo qui est super murum.
27 responditque eis Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum
Responditque eis Rabsaces, dicens: Numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum?
28 stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et ait audite verba regis magni regis Assyriorum
Stetit itaque Rabsaces, et exclamavit voce magna judaice, et ait: Audite verba regis magni, regis Assyriorum.
29 haec dicit rex non vos seducat Ezechias non enim poterit eruere vos de manu mea
Hæc dicit rex: Non vos seducat Ezechias: non enim poterit eruere vos de manu mea:
30 neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum
neque fiduciam vobis tribuat super Dominum, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas hæc in manu regis Assyriorum.
31 nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua et bibetis aquas de cisternis vestris
Nolite audire Ezechiam. Hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum quod vobis est utile, et egredimini ad me: et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua: et bibetis aquas de cisternis vestris,
32 donec veniam et transferam vos in terram quae similis terrae vestrae est in terram fructiferam et fertilem vini terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis et vivetis et non moriemini nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens Dominus liberabit nos
donec veniam, et transferam vos in terram quæ similis est terræ vestræ, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum et olei ac mellis: et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens: Dominus liberabit nos.
33 numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum
Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum?
34 ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Sepharvaim Ana et Ava numquid liberaverunt Samariam de manu mea
ubi est deus Emath, et Arphad? ubi est deus Sepharvaim, Ana, et Ava? numquid liberaverunt Samariam de manu mea?
35 quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu mea
Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Jerusalem de manu mea?
36 tacuit itaque populus et non respondit ei quicquam siquidem praeceptum regis acceperant ut non responderent ei
Tacuit itaque populus, et non respondit ei quidquam: siquidem præceptum regis acceperant ut non responderent ei.
37 venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis
Venitque Eliacim filius Helciæ, præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.