< Ii Regum 17 >

1 anno duodecimo Ahaz regis Iuda regnavit Osee filius Hela in Samaria super Israhel novem annis
Anno duodecimo Achaz regis Iuda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis.
2 fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israhel qui ante eum fuerant
Fecitque malum coram Domino: sed non sicut reges Israel, qui ante eum fuerant.
3 contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa
Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa.
4 cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit in carcerem
Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuncios ad Sua regem Aegypti, ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem.
5 pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis
Pervagatusque est omnem terram: et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis.
6 anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israhel in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor iuxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum
Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israel in Assyrios: posuitque eos in Hala, et in Habor iuxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.
7 factum est enim cum peccassent filii Israhel Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Aegypti de manu Pharaonis regis Aegypti coluerunt deos alienos
Factum est enim, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de Terra Aegypti, de manu Pharaonis regis Aegypti, coluerunt deos alienos.
8 et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israhel et regum Israhel quia similiter fecerant
Et ambulaverunt iuxta ritum Gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel, et regum Israel: quia similiter fecerant.
9 et operuerunt filii Israhel verbis non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam
Et offenderunt filii Israel verbis non rectis Dominum Deum suum: et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a Turre custodum usque ad Civitatem munitam.
10 feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum
Feceruntque sibi statuas, et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum:
11 et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima inritantes Dominum
et adolebant ibi incensum super aras in morem Gentium, quas transtulerat Dominus a facie eorum: feceruntque verba pessima irritantes Dominum.
12 et coluerunt inmunditias de quibus praecepit Dominus eis ne facerent verbum hoc
et coluerunt immunditias, de quibus praecepit eis Dominus ne facerent verbum hoc.
13 et testificatus est Dominus in Israhel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et custodite praecepta mea et caerimonias iuxta omnem legem quam praecepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum
Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium Prophetarum et Videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite praecepta mea, et ceremonias iuxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris: et sicut misi ad vos in manu servorum meorum Prophetarum.
14 qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum qui noluerunt oboedire Domino Deo suo
Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo.
15 et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebant
Et abiecerunt legitima eius, et pactum, quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes, quibus contestatus est eos: secutique sunt vanitates, et vane egerunt: et secuti sunt Gentes, quae erant per circuitum eorum, super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebant.
16 et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal
Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui: feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam caeli: servieruntque Baal,
17 et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eum
et consecraverunt filios suos, et filias suas per ignem: et divinationibus inserviebant, et auguriis: et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum.
18 iratusque est Dominus vehementer Israhel et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo
Iratusque est Dominus vehementer Israeli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo.
19 sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus Israhel quos operatus fuerat
Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui: verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat.
20 proiecitque Dominus omne semen Israhel et adflixit eos et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua
Proiecitque Dominus omne semen Israel, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec proiiceret eos a facie sua:
21 ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israhel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum
ex eo iam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Ieroboam filium Nabat: separavit enim Ieroboam Israel a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum.
22 et ambulaverunt filii Israhel in universis peccatis Hieroboam quae fecerat non recesserunt ab eis
Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Ieroboam quae fecerat: et non recesserunt ab eis,
23 usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israhel de terra sua in Assyrios usque in diem hanc
usque quo Dominus auferret Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum Prophetarum: translatusque est Israel de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc.
24 adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Haiath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israhel qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius
Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus eius.
25 cumque ibi habitare coepissent non timebant Dominum et inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eos
Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum: et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos.
26 nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae ignorant legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terrae
Nunciatumque est regi Assyriorum, et dictum: Gentes, quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant legitima Dei terrae: et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae.
27 praecepit autem rex Assyriorum dicens ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terrae
Praecepit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus, quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis: et doceat eos legitima Dei terrae.
28 igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum
Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum.
29 et unaquaeque gens fabricata est deum suum posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae gens et gens in urbibus suis in quibus habitabant
Et unaquaeque Gens fabricata est deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, Gens et Gens in urbibus suis, in quibus habitabat.
30 viri enim babylonii fecerunt Socchothbenoth viri autem chutheni fecerunt Nergel et viri de Emath fecerunt Asima
Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth: viri autem Cuthaei fecerunt Nergel: et viri de Emath fecerunt Asima.
31 porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac hii autem qui erant de Sepharvaim conburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim
Porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem, qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,
32 et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibus
et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus.
33 et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam
Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem Gentium, de quibus translati fuerant Samariam:
34 usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et legem et mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit Israhel
usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum, neque custodiunt ceremonias eius, iudicia, et legem, et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel:
35 et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis
et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis:
36 sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum adorate et ipsi immolate
Sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de Terra Aegypti in fortitudine magna, et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate.
37 caerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos
Ceremonias quoque, et iudicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus: et non timeatis deos alienos.
38 et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec colatis deos alienos
Et pactum, quod percussit vobiscum, nolite oblivisci: nec colatis deos alienos,
39 sed Dominum Deum vestrum timete et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum
sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.
40 illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant
Illi vero non audierunt, sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
41 fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in praesentem diem
Fuerunt igitur Gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes: nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in praesentem diem.

< Ii Regum 17 >