< Corinthios Ii 13 >

1 ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum
Ecce tertio hoc venio ad vos: In ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum.
2 praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam
Praedixi enim, et praedico, ut praesens vobis, et nunc absens iis, qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.
3 an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis
An experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis?
4 nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis
Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivimus cum eo ex virtute Dei in vobis.
5 vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis
Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Iesus in vobis est? nisi forte reprobi estis.
6 spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi
Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.
7 oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus
Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus.
8 non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate
Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
9 gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem
Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus vestram consummationem.
10 ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem
Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem.
11 de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis, et dilectionis erit vobiscum.
12 salutate invicem in osculo sancto
Salutate invicem in osculo sancto.
13 salutant vos sancti omnes
Salutant vos omnes sancti.
14 gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen
Gratia Domini nostri Iesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.

< Corinthios Ii 13 >