< Ii Paralipomenon 4 >

1 fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis
Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.
2 mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius
Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius.
3 similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles
Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quaedam extrinsecus caelaturae, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles:
4 et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari
et ipsum Mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad Aquilonem, et alii tres ad Occidentem: porro tres alii Meridiem, et tres qui reliqui erant, Orientem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.
5 porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensurae tria milia metretas
Porro vastitas eius habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii: capiebatque tria millia metretas.
6 fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur
Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quae in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur.
7 fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris
Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua iusserat fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.
8 necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum
Necnon et mensas decem: et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris: phialas quoque aureas centum.
9 fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quae texit aere
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quae texit aere.
10 porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem
Porro mare posuit in latere dextro contra Orientem ad Meridiem.
11 fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei
Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei:
12 hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia
hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quaedam retiacula, quae capita tegerent super epistylia.
13 malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur quae protegerent epistylia et capita columnarum
Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis iungerentur, quae protegerent epistylia, et capita columnarum.
14 bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus
Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus:
15 mare unum bovesque duodecim sub mari
mare unum, boves quoque duodecim sub mari.
16 et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo
Et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram in domo Domini ex aere mundissimo.
17 in regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha
In regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot, et Saredatha.
18 erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus aeris
Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus aeris.
19 fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis
Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis:
20 candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo
candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo:
21 et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt
et florentia quaedam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt.
22 thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini
Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia caelavit templi interioris, id est, in Sancto sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in domo Domini.

< Ii Paralipomenon 4 >