< Ii Paralipomenon 27 >
1 viginti quinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc
Vigintiquinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Ierusa filia Sadoc.
2 fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat
Fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.
3 ipse aedificavit portam domus Domini Excelsam et in muro Ophel multa construxit
Ipse aedificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.
4 urbes quoque aedificavit in montibus Iuda et in saltibus castella et turres
Urbes quoque aedificavit in montibus Iuda, et in saltibus castella, et turres.
5 ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio
Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
6 corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo
Corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
7 reliqua autem sermonum Ioatham et omnes pugnae eius et opera scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda
Reliqua autem sermonum Ioatham, et omnes pugnae eius, et opera, scripta sunt in Libro regum Israel et Iuda.
8 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem
Vigintiquinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem.
9 dormivitque Ioatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eo
Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in Civitate David: et regnavit Achaz filius eius pro eo.