< Ii Paralipomenon 11 >

1 venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Iuda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israhel et converteret ad se regnum suum
Venit autem Roboam in Ierusalem, et convocavit universam domum Iuda et Beniamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israel, et converteret ad se regnum suum.
2 factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens
Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens:
3 loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad universum Israhel qui est in Iuda et Beniamin
Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda, et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin:
4 haec dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam
Haec dicit Dominus: Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros: revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt, nec perrexerunt contra Ieroboam.
5 habitavit autem Roboam in Hierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda
Habitavit autem Roboam in Ierusalem, et aedificavit civitates muratas in Iuda.
6 extruxitque Bethleem et Aetham et Thecue
Extruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue,
7 Bethsur quoque et Soccho et Odollam
Bethsur quoque, et Socho, et Odollam,
8 necnon Geth et Maresa et Ziph
necnon et Geth, et Maresa, et Ziph,
9 sed et Aduram et Lachis et Azecha
sed et Aduram, et Lachis, et Azeca,
10 Saraa quoque et Ahilon et Hebron quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas
Saraa quoque, et Aialon, et Hebron, quae erant in Iuda et Beniamin, civitates munitissimas.
11 cumque clausisset eas muris posuit in eis principes ciborumque horrea hoc est olei et vini
Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini.
12 sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin
Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Iudam, et Beniamin.
13 sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel venerunt ad eum de cunctis sedibus suis
Sacerdotes autem et Levitae, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis,
14 relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri eius ne sacerdotio Domini fungerentur
relinquentes suburbana, et possessiones suas, et transeuntes ad Iudam, et Ierusalem: eo quod abiecisset eos Ieroboam, et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur.
15 qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemonum vitulorumque quos fecerat
Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et daemoniorum, vitulorumque quos fecerat.
16 sed et de cunctis tribubus Israhel quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israhel venerunt Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum
Sed et de cunctis tribubus Israel, quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israel, venerunt in Ierusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum.
17 et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus
Et roboraverunt regnum Iuda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos: ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus.
18 duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai
Duxit autem Roboam uxorem Mahalath, filiam Ierimoth, filii David: Abihail quoque filiam Eliab filii Isai,
19 quae peperit ei filios Ieus et Somoriam et Zoom
quae peperit ei filios Iehus, et Somoriam, et Zoom.
20 post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith
Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith.
21 amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filias
Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas, et concubinas: nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta: et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias.
22 constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat
Constituit vero in capite, Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem facere cogitabat,
23 qui sapientior fuit et potentior super omnes filios eius et in cunctis finibus Iuda et Beniamin et in universis civitatibus muratis praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores
quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios eius, et in cunctis finibus Iuda, et Beniamin, et in universis civitatibus muratis: praebuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores.

< Ii Paralipomenon 11 >