< Timotheum I 5 >

1 seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres
Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: iuvenes, ut fratres:
2 anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
anus, ut matres: iuvenculas, ut sorores in omni castitate:
3 viduas honora quae vere viduae sunt
Viduas honora, quæ vere viduæ sunt.
4 si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.
5 quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
6 nam quae in deliciis est vivens mortua est
Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.
7 et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
Et hoc præcipe ut irreprehensibiles sint.
8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior
Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
9 vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor
Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,
10 in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est
in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
11 adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt
Adolescentiores autem viduas devita: Cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt:
12 habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt.
13 simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.
14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
Iam enim quædam conversæ sunt retro satanam.
16 si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia: ut iis, quæ vere viduæ sunt, sufficiat.
17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina
Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina.
18 dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua
Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua.
19 adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus
Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
20 peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant.
21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando
Testor coram Deo et Christo Iesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præiudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
22 manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi
Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
23 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
24 quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur
Quorundam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad iudicium: quosdam autem et subsequuntur.
25 similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt
Similiter et facta bona manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.

< Timotheum I 5 >