< Timotheum I 1 >
1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae
Paulus Apostolus Iesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Iesu spei nostrae:
2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Iesu Domino nostro.
3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent
Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denunciares quibusdam ne aliter docerent,
4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide
neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est in fide.
5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta
Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium
A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant
volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant.
8 scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur
Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur:
9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis
scientes hoc quia lex iusto non est posita, sed iniustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, patricidis, et matricidis, homicidis,
10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur
fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et periuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur,
11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi
quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.
12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio
Gratias ago ei, qui me confortavit, in Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio
13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate
qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu
Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quae est in Christo Iesu.
15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum
Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum:
16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (aiōnios )
Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam aeternam. (aiōnios )
17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen (aiōn )
Regi autem saeculorum immortali, et invisibili, soli Deo honor, et gloria in saecula saeculorum. Amen. (aiōn )
18 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam
Hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee, secundum praecedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,
19 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt
habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt:
20 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare
ex quibus est Hymenaeus, et Alexander: quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.