< I Samuelis 8 >

1 factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel
Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos iudices Israel.
2 fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee
Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel: et nomen secundi Abia, iudicum in Bersabee.
3 et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium
Et non ambulaverunt filii illius in viis eius: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt iudicium.
4 congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha
Congregati ergo universi maiores natu Israel, venerunt ad Samuelem in Ramatha.
5 dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes
Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut et universae habent nationes.
6 displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum
Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut iudicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.
7 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos
Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi. non enim te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos.
8 iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi
Iuxta omnia opera sua, quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.
9 nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos
Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos.
10 dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem
Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem,
11 et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum
et ait: Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum,
12 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum
et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.
13 filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas
Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.
14 agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis
Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.
15 sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis
Sed et segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.
16 servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo
Servos etiam vestros, et ancillas, et iuvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.
17 greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi
Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
18 et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa
Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
19 noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos
Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos,
20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis
et erimus nos quoque sicut omnes gentes: et iudicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.
21 et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini
Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.
22 dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam
Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israel: Vadat unusquisque in civitatem suam.

< I Samuelis 8 >