< Petri I 2 >

1 deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones
Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
2 sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem
sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem:
3 si gustastis quoniam dulcis Dominus
si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.
4 ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum
Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum:
5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum
et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Iesum Christum:
6 propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur
Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.
7 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli:
8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt
et lapis offensionis, et petra scandali his, qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuncietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
10 qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti
Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
11 carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam
Charissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,
12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis
conversationem vestram inter Gentes habentes bonam: ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
13 subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti
Subiecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti:
14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum
sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum:
15 quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam
quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam:
16 quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei
quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate
Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: Regem honorificate.
18 servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis
Servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste
Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias, patiens iniuste.
20 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum
Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis: hæc est gratia apud Deum.
21 in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius
In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius.
22 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius
qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius:
23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste
qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem iudicanti se iniuste:
24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum: ut peccatis mortui, iustitiæ vivamus: cuius livore sanati estis.
25 eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum
Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.

< Petri I 2 >