< I Regum 4 >
1 erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel
Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel:
2 et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos
et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdotis:
3 Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis
Elihoreph, et Ahia filii Sisa scribae: Iosaphat filius Ahilud a commentariis:
4 Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes
Banaias filius Ioiadae super exercitum: Sadoc autem, et Abiathar sacerdotes.
5 Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis
Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis:
6 et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa
et Ahisar praepositus domus: et Adoniram filius Abda super tributa.
7 habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant
Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius: per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant.
8 et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim
Et haec nomina eorum: Benhur, in monte Ephraim.
9 Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan
Bendecar, in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan.
10 Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher
Bethhesed in Aruboth: ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.
11 Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem
Benabinadab, cuius omnis Nephath Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem.
12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan
Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthana subter Iezrael, a Bethsan usque Abelmehula e regione Iecmaan.
13 Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas
Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothiair filii Manasse in Galaad, ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas.
14 Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim
Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim.
15 Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio
Achimaas in Nephthali: sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio.
16 Baana filius Usi in Aser et in Balod
Baana filius Husi, in Aser, et in Baloth.
17 Iosaphat filius Pharue in Isachar
Iosaphat filius Pharue, in Issachar.
18 Semei filius Hela in Beniamin
Semei filius Ela, in Beniamin.
19 Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra
Gaber filius Uri, in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhaei et Og regis Basan, super omnia quae erant in illa terra.
20 Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes
Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque laetantes.
21 Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius
Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna secum a flumine terrae Philisthiim usque ad terminum Aegypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae eius.
22 erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae
Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae, et sexaginta cori farinae,
23 decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium
decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.
24 ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu
Ipse enim obtinebat omnem regionem, quae erat trans flumen, quasi a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
25 habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis
Habitabatque Iuda, et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis.
26 et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestrium
Et habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currulium, et duodecim millia equestrium.
27 nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo
Nutriebantque eos supradicti regis praefecti: sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo.
28 hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi
Hordeum quoque, et paleas equorum, et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex, iuxta constitutum sibi.
29 dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris
Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in littore maris.
30 et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum
Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum,
31 et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum
et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahitae, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.
32 locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille
Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina eius quinque millia.
33 et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus
Et disputavit super lignis a cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete: et disseruit de iumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.
34 et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius
Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam eius.