< I Regum 15 >

1 igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath regnavit Abiam super Iudam
Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Iudam.
2 tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom
Tribus annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Maacha filia Abessalom.
3 ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quae fecerat ante eum nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius
Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum: nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris eius.
4 sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium eius post eum et staret Hierusalem
Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum, et statueret Ierusalem:
5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae excepto sermone Uriae Hetthei
eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus, quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi.
6 attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni tempore vitae eius
Attamen bellum fuit inter Roboam, et Ieroboam omni tempore vitæ eius.
7 reliqua autem sermonum Abiam et omnia quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda fuitque proelium inter Abiam et inter Hieroboam
Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? Fuitque prælium inter Abiam et inter Ieroboam.
8 et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo
Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius eius pro eo.
9 in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israhel regnavit Asa rex Iuda
In anno ergo vigesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iuda,
10 et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom
et quadraginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Maacha, filia Abessalom.
11 et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius
Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater eius:
12 et abstulit effeminatos de terra purgavitque universas sordes idolorum quae fecerant patres eius
et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum, quæ fecerant patres eius.
13 insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris Priapi et in luco eius quem consecraverat subvertitque specum eius et confregit simulacrum turpissimum et conbusit in torrente Cedron
Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco eius, quem consecraverat: subvertitque specum eius, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in Torrente Cedron:
14 excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus suis
excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis:
15 et intulit ea quae sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa
et intulit ea, quæ sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum et aurum, et vasa.
16 bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis diebus eorum
Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
17 ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam et aedificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae
Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iuda.
18 tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem Syriae qui habitabat in Damasco dicens
Tollens itaque Asa omne argentum, et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiæ, et dedit illud in manus servorum suorum: et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens:
19 foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et recedat a me
Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misit tibi munera, argentum et aurum: et peto ut venias, et irritum facias fœdus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me.
20 adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in civitates Israhel et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim
Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israel, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnes scilicet Terram Nephthali.
21 quod cum audisset Baasa intermisit aedificare Rama et reversus est in Thersa
Quod cum audisset Baasa, intermisit ædificare Rama, et reversus est in Thersa.
22 rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam nemo sit excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna eius quibus aedificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et Maspha
Rex autem Asa nuncium misit in omnem Iudam, dicens: Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna eius, quibus ædificaverat Baasa, et extruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin, et Maspha.
23 reliqua autem omnium sermonum Asa et universae fortitudines eius et cuncta quae fecit et civitates quas extruxit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes
Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines eius, et cuncta quæ fecit, et civitates, quas extruxit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? Verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes.
24 et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Iosaphat filius eius pro eo
Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo.
25 Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israhel anno secundo Asa regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis
Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iuda: regnavitque super Israel duobus annis.
26 et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit in viis patris sui et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel
Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis eius, quibus peccare fecit Israel.
27 insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israhel obsidebant Gebbethon
Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiæ de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quæ est urbs Philisthinorum: siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon.
28 interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda et regnavit pro eo
Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda, et regnavit pro eo.
29 cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non dimisit ne unam quidem animam de semine eius donec deleret eum iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis
Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam: non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eum iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis,
30 propter peccata Hieroboam quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israhel et propter delictum quo inritaverat Dominum Deum Israhel
propter peccata Ieroboam, quæ peccaverat, et quibus peccare fecerat Israel: et propter delictum, quo irritaverat Dominum Deum Israel.
31 reliqua autem sermonum Nadab et omnia quae operatus est nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel?
32 fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis diebus eorum
Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
33 anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israhel in Thersa viginti quattuor annis
Anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahiæ, super omnem Israel in Thersa vigintiquattuor annis.
34 et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Hieroboam et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel
Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Ieroboam, et in peccatis eius, quibus peccare fecit Israel.

< I Regum 15 >