< Corinthios I 3 >

1 et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo
Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,
2 lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales
lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis.
3 cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis
Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?
4 cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus
Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus?
5 ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit
ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.
6 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit
Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit.
7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus
Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus.
8 qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
9 Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis
Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.
10 secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet
Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.
11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
12 si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam
Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,
13 uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit
uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.
14 si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet
Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet.
15 si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem
Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
16 nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
17 si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos
Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
18 nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens (aiōn g165)
Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens. (aiōn g165)
19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum
Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum.
20 et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt
Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt.
21 itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt
Nemo itaque glorietur in hominibus.
22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt
Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt:
23 vos autem Christi Christus autem Dei
vos autem Christi: Christus autem Dei.

< Corinthios I 3 >