< I Paralipomenon 7 >

1 porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et Samaron quattuor
Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor.
2 filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti
Filii Thola: Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti.
3 filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et Iesia quinque omnes principes
Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michaël, et Obadia, et Joël, et Jesia, quinque omnes principes.
4 cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios
Cumque eis per familias et populos suos, accincti ad prælium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios.
5 fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt
Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.
6 Beniamin Bale et Bochor et Iadihel tres
Filii Benjamin: Bela, et Bechor, et Jadihel, tres.
7 filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor
Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor.
8 porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor
Porro filii Bechor: Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi filii Bechor.
9 numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti
Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.
10 porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar
Porro filii Jadihel: Balan. Filii autem Balan: Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar:
11 omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes
omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes.
12 Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer
Sepham quoque et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher.
13 filii autem Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum filii Balaa
Filii autem Nephthali: Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.
14 porro filius Manasse Esrihel concubinaque eius syra peperit Machir patrem Galaad
Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad.
15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae
Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.
16 et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem
Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares: porro nomen fratris ejus, Sares: et filii ejus, Ulam, et Recen.
17 filius autem Ulam Badan hii sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse
Filius autem Ulam, Badan: hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.
18 soror autem eius Regina peperit virum Decorum et Abiezer et Moola
Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola.
19 erant autem filii Semida Ahin et Sechem et Leci et Aniam
Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.
20 filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius Thaath filius eius Elada filius eius Thaath filius eius et huius filius Zabad
Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad,
21 et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent possessiones eorum
et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.
22 luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum
Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum.
23 ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset
Ingressusque est ad uxorem suam: quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset:
24 filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara
filia autem ejus fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara.
25 porro filius eius Rapha et Reseph et Thale de quo natus est Thaan
Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
26 qui genuit Laadan huius quoque filius Ammiud genuit Elisama
qui genuit Laadan: hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,
27 de quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue
de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue.
28 possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius
Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiæ ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus.
29 iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel
Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus: in his habitaverunt filii Joseph, filii Israël.
30 filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum
Filii Aser: Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum.
31 filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater Barzaith
Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith.
32 Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham et Suaa sororem eorum
Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum.
33 filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii filii Iephlat
Filii Jephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Jephlat.
34 porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et Aram
Porro filii Somer: Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram.
35 filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal
Filii autem Helem fratris ejus: Supha, et Jemna, et Selles, et Amal.
36 filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iamra
Filii Supha: Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra,
37 Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Bera
Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera.
38 filii Iether Iephonne et Phaspha et Ara
Filii Jether: Jephone, et Phaspha, et Ara.
39 filii autem Olla Aree et Anihel et Resia
Filii autem Olla: Aree, et Haniel, et Resia.
40 omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum viginti sex milia
Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia.

< I Paralipomenon 7 >