< I Paralipomenon 4 >

1 filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal
Filii Iuda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.
2 Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai et Laed hae cognationes Sarathi
Raia vero filius Sobal genuit Iahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad. hae cognationes Sarathi.
3 ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et Iedebos nomenque sororis eorum Asalelphuni
Ista quoque stirps Etam: Iezrahel, et Iesema, et Iedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.
4 Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem
Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa. isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
5 Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara
Assur vero patri Thecuae erant duae uxores, Halaa, et Naara.
6 peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari isti sunt filii Naara
Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari. isti sunt filii Naara.
7 porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan
Porro filii Halaa, Sereth, et Sahar, et Ethnan.
8 Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum
Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.
9 fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore
Fuit autem Iabes inclytus prae fratribus suis, et mater eius vocavit nomen illius Iabes, dicens: Quia peperi eum in dolore.
10 invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est
Invocavit vero Iabes Deum Israel, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et praestitit Deus quae precatus est.
11 Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon
Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.
12 porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha
Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha.
13 filii autem Cenez Othonihel et Saraia porro filii Othonihel Athath
Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi.
14 et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant
Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Ioab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant.
15 filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela et Cenez
Filii vero Caleb filii Iephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez.
16 filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel
Filii quoque Ialeleel: Ziph, et Zipha, Thiria, et Asrael.
17 et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo
Et filii Ezra, Iether, et Mered, et Epher, et Ialon, genuitque Mariam, et Sammai, et Iesba patrem Esthamo.
18 uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered
Uxor quoque eius Iudaia, peperit Iared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoe. hi autem filii Bethiae filiae Pharaonis, quam accepit Mered.
19 et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi
Et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.
20 filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et Benzoeth
Filii quoque Simon, Ammon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Iesi, Zoheth, et Benzoheth.
21 filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti
Filii Sela, filii Iuda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in Domo iuramenti.
22 et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera
Et qui stare fecit Solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem. haec autem verba vetera.
23 hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi
Hi sunt figuli habitantes in Plantationibus, et in Sepibus, apud regem in operibus eius, commoratique sunt ibi.
24 filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul
Filii Simeon: Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul.
25 Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius
Sellum filius eius, Mapsam filius eius, Masma filius eius.
26 filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius eius
Filii Masma: Hamuel filius eius, Zachur filius eius, Semei filius eius.
27 filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda
Filii Semei sedecim, et filiae sex: fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda.
28 habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual
Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,
29 et in Ballaa et in Asom et in Tholad
et in Bala, et in Asom, et in Tholad,
30 et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg
et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg,
31 et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David
et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim. hae civitates eorum usque ad regem David.
32 villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque
Villae quoque eorum: Etam, et Aen, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.
33 et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio
Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal. haec est habitatio eorum, et sedium distributio.
34 Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae
Mosobab quoque et Iemlech, et Iosa filius Amasiae,
35 et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel
et Ioel, et Iehu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asiel,
36 et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et Banaia
et Elioenai, et Iacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,
37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia
Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.
38 isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer
Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.
39 et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis
Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad Orientem vallis, et ut quaererent pascua gregibus suis.
40 inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham
Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.
41 hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt
Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiae regis Iuda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.
42 de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi
De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Iesi:
43 et percusserunt reliquias quae evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc
et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.

< I Paralipomenon 4 >