< I Paralipomenon 23 >
1 igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel
Igitur David senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israel.
2 et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas
Et congregavit omnes principes Israel, et Sacerdotes atque Levitas.
3 numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum
Numeratique sunt Levitæ a triginta annis, et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.
4 ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia
Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor millia: præpositorum autem et iudicum sex millia.
5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum
Porro quattuor millia ianitores: et totidem psaltæ canentes Domino in organis, quæ fecerat ad canendum.
6 et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari
Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
Filii Gerson: Leedan, et Semei.
8 filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres
Filii Leedan: princeps Iahiel, et Zethan, et Ioel, tres.
9 filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan
Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan.
10 porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor
Porro filii Semei, Leheth, et Ziza, et Iaus, et Baria: isti filii Semei, quattuor.
11 erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt
Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
12 filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor
Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quattuor.
13 filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum
Filii Amram, Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini eius in perpetuum.
14 Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi
Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
15 filii Mosi Gersom et Eliezer
Filii Moysi: Gersom, et Eliezer.
16 filii Gersom Subuhel primus
Filii Gersom: Subuel primus.
17 fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis
Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
18 filii Isaar Salumith primus
Filii Isaar: Salomith primus.
19 filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus
Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
20 filii Ozihel Micha primus Iesia secundus
Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus.
21 filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis
Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar, et Cis.
22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum
Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
23 filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres
Filii Musi: Moholi, et Eder, et Ierimoth, tres.
24 hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra
Hi filii Levi in cognationibus, et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis, et supra.
25 dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum
Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Ierusalem usque in æternum.
26 nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum
Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa eius ad ministrandum.
27 iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra
Iuxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini
Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
29 sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram
Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam
Levitæ vero ut stent mane ad confitendum, et canendum Domino: similiterque ad vesperam
31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino
tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et Calendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum, et ceremonias uniuscuiusque rei, iugiter coram Domino.
32 et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini
Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.