< I Paralipomenon 17 >

1 cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus est
Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem fœderis Domini sub pellibus est.
2 et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est
Et ait Nathan ad David: Omnia quæ in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est.
3 igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens
Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens:
4 vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum
Vade, et loquere David servo meo: Hæc dicit Dominus: Non ædificabis tu mihi domum ad habitandum.
5 neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio
Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio
6 manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam
manens cum omni Israël. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israël, quibus præceperam ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam?
7 nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel
Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israël:
8 et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra
et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra.
9 et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio
Et dedi locum populo meo Israël: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,
10 ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus
ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod ædificaturus sit tibi Dominus domum.
11 cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius
Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum ejus.
12 ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum
Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in æternum.
13 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit
Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.
14 et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuum
Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum.
15 iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David
Juxta omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
16 cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi talia
Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia?
17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus
sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus.
18 quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum
Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum?
19 Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia
Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
20 Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris
Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris.
21 quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberarat
Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Ægypto liberarat?
22 et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in aeternum et tu Domine factus es Deus eius
Et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in æternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus.
23 nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es
Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.
24 permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David servi eius permanens coram eo
Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi ejus permanens coram eo.
25 tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te
Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut ædificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.
26 nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia
Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.
27 et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum
Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.

< I Paralipomenon 17 >