< I Paralipomenon 16 >
1 adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo
Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo.
2 cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini
Cumque complesset David offerens holocausta, et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
3 et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam
Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem tortam panis, et partem assae carnis bubalae, et frixam oleo similam.
4 constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel
Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum eius, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israel:
5 Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret
Asaph principem, et secundum eius Zachariam: Porro Iahiel, et Semiramoth, et Iehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Iehiel super organa psalterii, et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret;
6 Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini
Banaiam vero, et Iaziel sacerdotes, canere tuba iugiter coram arca foederis Domini.
7 in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius
In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres eius.
8 confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius
Confitemini Domino, et invocate nomen eius: notas facite in populis adinventiones eius.
9 canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius
Cantate ei, et psallite ei: et narrate omnia mirabilia eius.
10 laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum
Laudate nomen sanctum eius: laetetur cor quaerentium Dominum.
11 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper
Quaerite Dominum, et virtutem eius: quaerite faciem eius semper.
12 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius
Recordamini mirabilium eius quae fecit: signorum illius, et iudiciorum oris eius.
13 semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius
Semen Israel servi eius: filii Iacob electi eius.
14 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
Ipse Dominus Deus noster: in universa terra iudicia eius.
15 recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes
Recordamini in sempiternum pacti eius: sermonis, quem praecepit in mille generationes.
16 quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac
Quem pepigit cum Abraham: et iuramenti illius cum Isaac.
17 et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum
Et constituit illud Iacob in praeceptum: et Israel in pactum sempiternum,
18 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
Dicens: Tibi dabo Terram Chanaan, funiculum hereditatis vestrae.
19 cum essent pauci numero parvi et coloni eius
Cum essent pauci numero, parvi et coloni eius.
20 et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
21 non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges
Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
22 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari.
23 canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius
Cantate Domino omnis terra, annunciate ex die in diem salutare eius.
24 narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius
Narrate in gentibus gloriam eius: in cunctis populis mirabilia eius.
25 quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos
Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: et horribilis super omnes deos.
26 omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit
Omnes enim dii populorum, idola: Dominus autem caelos fecit.
27 confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius
Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco eius.
28 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium
Afferte Domino familiae populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
29 date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto
Date Domino gloriam, nomini eius, levate sacrificium, et venite in conspectu eius: et adorate Dominum in decore sancto.
30 commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem
Commoveatur a facie eius omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
31 laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit
Laetentur caeli, et exultet terra: et dicant in nationibus, Dominus regnavit.
32 tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt
Tonet mare, et plenitudo eius: exultent agri, et omnia quae in eis sunt.
33 tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram
Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit iudicare terram.
34 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in aeternum misericordia eius.
35 et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis
Et dicite: Salva nos Deus salvator noster; et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
36 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino
Benedictus Dominus Deus Israel ab aeterno usque in aeternum: et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Deo.
37 dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas
Reliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph, et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies, et vices suas.
38 porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores
Porro Obededom, et fratres eius sexaginta octo; et Obededom filium Idithun, et Hosa constituit ianitores.
39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon
Sadoc autem sacerdotem, et fratres eius sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,
40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli
ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vesperi, iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli.
41 et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius
Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino: Quoniam in aeternum misericordia eius.
42 Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios
Heman quoque, et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa ad canendum Domino; filios autem Idithun fecit esse portarios.
43 reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae
Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suae.