< I Paralipomenon 16 >
1 adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo
2 cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini
3 et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam
4 constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel
5 Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret
6 Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini
7 in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius
8 confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius
9 canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius
10 laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum
11 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper
12 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius
13 semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius
14 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
15 recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes
16 quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac
17 et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum
18 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
19 cum essent pauci numero parvi et coloni eius
20 et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
21 non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges
22 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
23 canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius
24 narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius
25 quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos
26 omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit
27 confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius
28 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium
29 date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto
30 commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem
31 laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit
32 tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt
33 tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram
34 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
35 et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis
36 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino
37 dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas
38 porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores
39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon
40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli
41 et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius
42 Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios
43 reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae