< I Paralipomenon 14 >

1 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum
Misit quoque Hiram rex Tyri nuncios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque: ut aedificarent ei domum.
2 cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel
Cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel, et sublevatum est regnum suum super populum eius Israel.
3 accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias
Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem: genuitque filios, et filias.
4 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon
Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,
5 Iebar et Helisu et Eliphaleth
Iebahar, et Elisua, et Eliphalet,
6 Noga quoque et Napheg et Iaphiae
Noga quoque, et Napheg, et Iaphia,
7 Elisama et Baliada et Eliphaleth
Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.
8 audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis
Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israel, ascenderunt omnes ut quaererent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
9 porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim
Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in Valle Raphaim.
10 consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua
Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua.
11 cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquae: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.
12 dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri
Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.
13 alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle
Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.
14 consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum
Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos, recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.
15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim
Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum. Egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.
16 fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera
Fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.
17 divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes
Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.

< I Paralipomenon 14 >