< I Paralipomenon 1 >

1 Adam Seth Enos
Adam, Seth, Enos,
2 Cainan Malelehel Iared
Cainan, Malaleel, Jared,
3 Enoch Matusale Lamech
Henoch, Mathusale, Lamech,
4 Noe Sem Ham et Iafeth
Noë, Sem, Cham, et Japtheth.
5 filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras
Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.
6 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma.
7 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.
8 filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan
Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.
9 filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan
Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan.
10 Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra
Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra.
11 Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim
Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,
12 Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.
13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth
Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque,
14 Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum
et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum,
15 Evheumque et Aruceum et Asineum
Hevæumque et Aracæum, et Sinæum.
16 Aradium quoque et Samareum et Ematheum
Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum.
17 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch
Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.
18 Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber
Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.
19 porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan
Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Jectan.
20 Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare
Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,
21 Aduram quoque et Uzal et Decla
Adoram quoque, et Huzal, et Decla,
22 Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon
Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon
23 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti filii Jectan.
24 Sem Arfaxad Sale
Sem, Arphaxad, Sale,
25 Heber Phaleg Raau
Heber, Phaleg, Ragau,
26 Serug Nahor Thare
Serug, Nachor, Thare,
27 Abram iste est Abraham
Abram: iste est Abraham.
28 filii autem Abraham Isaac et Ismahel
Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.
29 et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam
Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
30 Masma et Duma Massa Adad et Thema
et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,
31 Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis
Jetur, Naphis, Cedma: hi sunt filii Ismahelis.
32 filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan
Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit: Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim.
33 filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ.
34 generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel
Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israël.
35 filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core
Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.
36 filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech
Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.
37 filii Rauhel Naath Zara Samma Maza
Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza.
38 filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan
Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
39 filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna
Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
40 filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison
Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aja et Ana. Filii Ana: Dison.
41 filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan
Filii Dison: Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.
42 filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran
Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan: Hus et Aran.
43 isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba
Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba.
44 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.
45 cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum
Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
46 obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith
Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith.
47 cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca
Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.
48 sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est
Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est.
49 mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor
Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.
50 sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab
Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.
51 Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth
Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
52 dux Oolibama dux Hela dux Phinon
dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
53 dux Cenez dux Theman dux Mabsar
dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
54 dux Magdihel dux Iram hii duces Edom
dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom.

< I Paralipomenon 1 >