< Zaccharias Propheta 12 >
1 Onus verbi Domini super Israel. Dicit Dominus extendens caelum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo:
2 Ecce ego ponam Ierusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu: sed et Iuda erit in obsidione contra Ierusalem.
3 Et erit: In die illa ponam Ierusalem lapidem oneris cunctis populis: omnes, qui levabunt eum, concisione lacerabuntur: et colligentur adversus eam omnia regna terrae.
4 In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem eius in amentiam: et super domum Iuda aperiam oculos meos, et omnem equum populorum percutiam caecitate.
5 Et dicent duces Iuda in corde suo: Confortentur mihi habitatores Ierusalem in Domino exercituum Deo eorum.
6 In die illa ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis, et sicut faciem ignis in foeno: et devorabunt ad dexteram, et ad sinistram omnes populos in circuitu: et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo in Ierusalem.
7 Et salvabit Dominus tabernacula Iuda, sicut in principio: ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Ierusalem contra Iuda.
8 In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem, et erit qui offenderit ex eis in die illa, quasi David: et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum.
9 Et erit in die illa: quaeram conterere omnes Gentes, quae veniunt contra Ierusalem.
10 Et effundam super domum David, et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae, et precum: et aspicient ad me, quem confixerunt: et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.
11 In die illa magnus erit planctus in Ierusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon.
12 Et planget terra: familiae et familiae seorsum: familiae domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum:
13 familiae domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiae domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiae Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum.
14 Omnes familiae reliquae, familiae et familiae seorsum, et mulieres eorum seorsum.