< Zaccharias Propheta 11 >
1 Aperi Libane portas tuas, et comedat ignis cedros tuas.
黎巴嫩! 打開你的門,讓火來吞滅你的香柏!
2 Ulula abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt: ululate quercus Basan, quoniam succisus est saltus munitus.
松樹,哀號吧! 因為香柏已被伐倒,高大者已被摧毀;巴商的橡樹,哀號吧! 因為不可深入的樹林全已倒下。
3 Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum: vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Iordanis.
聽,牧人在哀號,因為他們的的光榮己被破壞;聽,幼獅在咆哮,因為約旦的豪華已遭摧毀。
4 Haec dicit Dominus Deus meus: Pasce pecora occisionis,
上主,我的天主這樣說:「你要牧放這待宰的羊群!
5 quae qui possederant, occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus, divites facti sumus: et pastores eorum non parcebant eis.
那些購買牠們來宰殺的,以為無過;那賣出他們的的還說;上主應受讚美,因為我成了富翁! 那牧放牠們的,毫不憐惜牠們。
6 Et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus: ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui: et concident terram, et non eruam de manu eorum.
我也決不再憐恤這地上的居民──上主的斷語;看,我要將每個人交在他的的牧人手中.和他的君王手中,讓他們毀滅這地, 決不由他們手中搶救。
7 Et pascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis: et assumpsi mihi duas virgas, unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum: et pavi gregem.
這樣我就代替賣羊人牧放待宰的羊群。我取了兩根棍杖:一根我稱它為「愛護」,一根我叫它作「聯合」;我這樣牧放了羊群。
8 Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis: siquidem et anima eorum variavit in me.
在一個月內,我竟廢除了三個牧人;終於我的人神也厭煩了羊群,而他們的心也厭惡我。
9 Et dixi: Non pascam vos: quod moritur, moriatur: et quod succiditur, succidatur: et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui.
我於是說:我不願再失放你們:那要死的,就讓他死去;那要喪亡的,就讓他喪亡;那劓剩下的,就讓他們彼此吞食。
10 Et tuli virgam meam, quae vocabatur Decus, et abscidi eam ut irritum facerem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis.
以後,我就拿起我的棍杖「愛護」,把它折斷,藉以廢除我與眾百姓所結的盟約。
11 Et in irritum deductum est in die illa: et cognoverunt sic pauperes gregis, qui custodiunt mihi, quia verbum Domini est.
盟約便在那一天廢除了;於是那些注視我的羊販子,便知道這是上主的話。
12 Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos.
以後,我對他們說:如果你們看著好,就給我工資,不然,就算了。他們於是衡量了二十兩銀子作我的工資。
13 Et dixit Dominus ad me: Proiice illud ad statuarium, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos: et proieci illos in domum Domini ad statuarium.
那時上主對我說:「你把他們對我所佔計的高價投入寶內! 我就是拿了那三十兩銀子,投入上主殿內寶庫裏
14 Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Iuda, et Israel.
我又折斷我的另一根棍杖「聯合」,藉以廢除與以色列間的手足情誼。
15 Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti.
上主又對我說:「你再取一套愚昧收入的服裝,
16 Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quaeret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet.
因為.看,我將在地上興起一個牧人:那喪失的,他不去尋找;那迷途的,他不去搜索;那受傷的,他不去醫治;那病弱的,他不去扶持;卻要擇肥而食,並且剝去牠們的蹄子。
17 O pastor, et idolum, derelinquens gregem: gladius super brachium eius, et super oculum dextrum eius: brachium eius ariditate siccabitur, et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur.
禍哉! 那拋棄羊群的愚昧牧人! 願刀劍落在他的臂膊和他的右眼上! 願他的臂膊枯槁! 願他的右眼完全失明!