< Titum 1 >
1 Paulus servus Dei, Apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est
2 in spem vitae aeternae, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora saecularia: (aiōnios )
3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei:
4 Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Iesu Salvatore nostro.
5 Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi.
6 Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos.
7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum:
8 sed hospitalem, benignum, prudentem, sobrium, iustum, sanctum, continentem,
9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos, qui contradicunt, arguere.
10 Sunt enim multi etiam inobedientes vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt:
11 quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia.
12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventris pigri.
13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
14 non intendentes Iudaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.
15 Omnia munda mundis: coinquinatis autem, et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens, et conscientia.
16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.