< Canticum Canticorum 8 >

1 Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te, et iam me nemo despiciat?
萬望你的兄弟,吮過我母親的乳房,好叫我 外邊遇見你時,能親吻你,而不致受人輕視。
2 Apprehendam te, et ducam in domum matris meae: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
我要引領你走進我母親的家,進入懷我者的內室;給你喝調香的美酒,石榴的甘釀
3 Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
他的左手在我頭下,他的右手緊抱著我。◆新郎:
4 Adiuro vos filiae Ierusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit.
耶路撒冷女郎! 我懇求妳們,不要驚醒,也不要喚我的愛,讓她自便吧![第六幕:愛情的圓滿]◆耶京女郎:
5 Quae est ista, quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te: ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
從曠野裏上來,那依偎著自己的愛人的,是誰﹖◆新郎:在蘋果樹下我喚醒了妳,在那裏妳的母親懷孕了妳,在那裏生養妳的,為妳受了產痛。◆新娘:
6 Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio. dura sicut infernus aemulatio, lampades eius lampades ignis atque flammarum. (Sheol h7585)
請將我有如印璽,放在你的心上,有如印璽,放在你肩上,因為愛情猛如死亡,妒愛頑如陰府:它的火焰,是上主的火焰。◆新郎: (Sheol h7585)
7 Aquae multae non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam: si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
洪流不能熄滅愛情,江河不能將它沖去,如有人獻出全副家產想購買愛情,必受人輕視。◆新娘兄弟:
8 Soror nostra parva, et ubera non habet. quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est?
我的妹妹尚小,還沒有乳房;到了她議婚之日,為我們的妹妹,我們將作什麼﹖
9 Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea: si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
她若是牆,我們就在上面建造銀堵,她若是門,我們就用香柏木閂來關鎖。◆新娘:
10 Ego murus: et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens.
我是一道牆,我的乳房如同塔。我在他眼裏,實如獲得和平的女郎。◆新娘兄弟:
11 Vinea fuit pacifico in ea, quae habet populos: tradidit eam custodibus, vir affert pro fructu eius mille argenteos.
撒羅滿在巴耳哈孟有個葡萄園,他將這葡萄園委托給看守的人;每人為園中的果子,應交一千兩銀子。◆新郎:
12 Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius.
那屬我的葡萄園,就在我面前;撒羅滿! 一千兩銀子歸你,二百兩歸看守果子的人。◆新郎:
13 Quae habitas in hortis, amici auscultant: fac me audire vocem tuam.
妳這住在果園中的女郎,願妳使我聽到妳的聲音! 同伴們都在等候細聽。◆新娘:
14 Fuge dilecte mi, et assimilare capreae, hinnuloque cervorum super montes aromatum.
我的愛人! 願你仿效郁香山上的羚羊或幼鹿,趕快跑來!

< Canticum Canticorum 8 >