< Canticum Canticorum 7 >
1 Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Iuncturae femorum tuorum, sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis.
公主! 妳的腳穿上涼鞋,是多麼美麗!◆乙:
2 Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis.
妳的兩腿,圓潤似玉,是藝術家手中的傑作。◆甲:妳的肚臍,有如圓樽,總不缺少調香的美酒。◆乙:妳的肚腹,有如一堆麥粒,周圍有百合花圍繞。◆甲:
3 Duo ubera tua, sicut duo hinnuli gemelli capreae.
妳的兩個乳房,猶如羚羊的一對孿生的小羊。◆乙:
4 Collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt in porta filiae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.
妳的頸項,猶如象牙寶塔。◆甲:妳的兩眼,好似赫市朋城巴特辣賓門旁的池塘。◆乙:妳的鼻子,仿佛黎巴嫩山上面對大馬士革的高塔。◆甲:
5 Caput tuum ut Carmelus: et comae capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus.
妳的頭顱聳立,好像加爾默耳山。◆乙:妳頭上的頭髮辮有如紫綿。◆甲乙:司王就為這髮辮所迷。◆新郎:
6 Quam pulchra es, et quam decora charissima, in deliciis!
極可愛的,悅人心意的女郎,妳是多麼美麗! 多麼可愛!
7 Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris.
妳的身材如同棕櫚樹,妳的乳房猶如棕櫚樹上的兩串果實。
8 Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius: et erunt ubera tua sicut botri vineae: et odor oris tui sicut malorum.
我決意要攀上棕櫚樹,摘取樹上的果實。妳的乳房,的確像兩串葡萄;妳噓氣芬芳,實如蘋果的香味。
9 Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
妳的口腔滴流美酒,直流入我口內,直流到我脣齒間。新娘:
10 Ego dilecto meo, et ad me conversio eius.
我屬於我的愛人,他醉心戀慕著我。
11 Veni dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.
我的愛人! 你來,我們往田野去,在鄉間過夜。
12 Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica: ibi dabo tibi ubera mea.
清晨起來,我們到葡萄園去,看看葡萄是否發芽,花朵是否怒放,石榴樹是否已開花;在那裏我要將我的愛獻給你。
13 Mandragorae dederunt odorem. In portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.
蔓陀羅花香四溢,我們的門旁有各種美果,新的舊的都有;我心愛的,我都為妳留下。