< Canticum Canticorum 2 >
1 Ego flos campi, et lilium convallium.
2 Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
3 Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram, sedi: et fructus eius dulcis gutturi meo.
4 Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem.
5 Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore langueo.
6 Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
7 Adiuro vos filiae Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
8 Vox dilecti mei, ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles:
9 similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. en ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
10 En dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.
11 Iam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit.
12 Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra:
13 ficus protulit grossos suos: vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, propera amica mea, speciosa mea, et veni:
14 columba mea in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
15 Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.
16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia
17 donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Revertere: similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum super montes Bethel.