< Canticum Canticorum 1 >
1
2 Osculetur me osculo oris sui: quia meliora sunt ubera tua vino,
3 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulae dilexerunt te.
4 Trahe me: post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua: exultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum: recti diligunt te.
5 Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
6 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol: filii matris meae pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
7 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
8 Si ignoras te o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum tuorum, et pasce hoedos tuos iuxta tabernacula pastorum.
9 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te amica mea.
10 Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis: collum tuum sicut monilia.
11 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
12 Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
13 Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
14 Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi.
15 Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum.
16 Ecce tu pulcher es dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus:
17 tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.