< Romanos 9 >
1 Veritatem dico in Christo Iesu, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto:
2 quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.
3 Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,
4 qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:
5 quorum patres, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. (aiōn )
6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitae:
7 neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:
8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine.
9 Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Sarae filius.
10 Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.
11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali, (ut secundum electionem propositum Dei maneret)
12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Quia maior serviet minori,
13 sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui.
14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.
15 Moysi enim dicit: Miserebor cuius misereor: et misericordiam praestabo cuius miserebor.
16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
17 Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuncietur nomen meum in universa terra.
18 Ergo cuius vult miseretur, et quem vult indurat.
19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim eius quis resistit?
20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: Quid me fecisti sic?
21 An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, aptata in interitum,
23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam.
24 Quos et vocavit non solum ex Iudaeis, sed etiam in Gentibus,
25 sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.
27 Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient.
28 Verbum enim consummans, et abbrevians in aequitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram:
29 et sicut praedixit Isaias: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.
30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam: iustitiam autem, quae ex fide est.
31 Israel vero sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit.
32 Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis,
33 sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis, qui credit in eum, non confundetur.