< Apocalypsis 1 >
1 Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito: et significavit, mittens per Angelum suum servo suo Ioanni,
ⲁ̅
2 qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Iesu Christi, quaecumque vidit.
ⲃ̅
3 Beatus, qui legit, et audit verba prophetiae huius: et servat ea, quae in ea scripta sunt: tempus enim prope est.
ⲅ̅ϩⲱⲛ ⲉϩⲟⲩⲛ
4 Ioannes septem Ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt:
ⲇ̅ⲓⲱϩⲁⲛⲛⲏⲥ ⲉϥⲥϩⲁⲓ [ⲛⲛ]ⲥⲁϣϥⲉ ⲛⲉⲕⲕⲗⲏⲥⲓⲁ ⲉⲧϩⲛⲧⲁⲥⲓⲁ [ⲧⲉ]ⲭⲁⲣⲓⲥ ⲛⲏⲧⲛ ⲙⲛϯⲣⲏⲛⲏ ⲉⲃⲟⲗ [ϩⲓⲧⲛ]ⲡⲉⲧϥϣⲟⲟⲡ ⲡⲉⲧⲉⲛⲉϥϣⲟⲟⲡ [ⲡⲉⲧ]ⲛⲏⲩ ⲁⲩⲱ ⲉⲃⲟⲗ ϩⲓⲧⲛⲡⲥⲁϣϥ ⲙⲡⲛⲁ [ ⲙ]ⲡⲉⲙⲧⲟ ⲉⲃⲟⲗ ⲡⲉⲑⲣⲟ[ⲛⲟⲥ]
5 et a Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
ⲉ̅[ⲁⲩⲱ ⲉⲃⲟⲗ ϩ]ⲓⲧⲛⲓ̅ⲥ̅ ⲡⲉⲭ̅ⲥ̅ ⲡ[ⲙ]ⲛⲧⲣⲉ [ⲡⲡⲓⲥⲧⲟⲥ ⲡ]ϣⲣⲡ ⲙⲙⲓⲥⲉ ⲉⲃⲟⲗ [ϩⲛⲛⲉⲧⲙⲟⲟⲩⲧ ⲡⲁⲣ]ⲭⲱⲛ ⲛⲛⲉⲣⲣⲱ[ⲟⲩ ⲧⲏⲣⲟⲩ ⲙⲡⲕⲁϩ] ⲡⲉⲛⲧ[ⲁϥⲙⲉⲣⲓ]ⲧⲛ ⲁⲩⲱ
6 et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria, et imperium in saecula saeculorum: Amen. (aiōn )
ⲋ̅
7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae: Etiam: Amen.
ⲍ̅ⲉⲓⲥϩⲏⲏⲧⲉ ⲉϥⲛⲏⲩ ϩⲓϫⲛⲛⲉⲕⲗⲟⲟⲗⲉ ⲛⲧⲡⲉ ⲛⲧⲉⲃⲁⲗ ⲛⲓⲙ ⲛⲁⲩ ⲉⲣⲟϥ ⲛⲥⲉⲛⲉϩⲡⲉ ⲉϩⲣⲁⲓ ⲉϫⲱϥ ⲛϭⲓⲛⲉⲫⲩⲗⲏ ⲧⲏⲣⲟⲩ ⲙⲡⲕⲁϩ ϩⲁⲙⲏⲛ
8 Ego sum alpha, et omega, principium, et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.
ⲏ̅ⲡⲉⲧϣⲟⲟⲡ ⲡⲉⲧⲉⲛⲉϥϣⲟⲟⲡ ⲡⲉⲧⲛⲏⲩ ⲡⲡⲁⲛⲧⲟⲕⲣⲁⲧⲱⲣ
9 Ego Ioannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno et patientia in Christo Iesu: fui in insula, quae appellatur Patmos propter verbum Dei, et testimonium Iesu:
ⲑ̅ⲁⲛⲟⲕ ϩⲱ ⲓⲱϩⲁⲛⲛⲏⲥ ⲡⲉⲧⲛⲥⲟⲛ ⲁⲩⲱ ⲡⲉⲧⲛϣⲃⲏⲣⲕⲟⲓⲛⲟⲛⲟⲥ ϩⲛⲧⲉⲑⲗⲓⲯⲓⲥ ⲁⲩⲱ ⲧⲙⲛⲧⲉⲣⲟ ⲙⲛⲑⲩⲡⲟⲙⲟⲛⲏ ⲙⲡⲛ̅ϫⲟⲉⲓⲥ ⲓ̅ⲥ̅ ⲡⲉⲭ̅ⲥ̅ ⲁⲓϣⲱⲡⲉ ϩⲛⲧⲛⲏⲥⲟⲥ ⲉⲧⲟⲩⲙⲟⲩⲧⲉ ⲉⲣⲟⲥ ϫⲉ ⲡⲁⲧⲙⲟⲥ ⲉⲧⲃⲉⲡϣⲁϫⲉ ⲙⲡⲛⲟⲩⲧⲉ ⲁⲩⲱ ⲉⲧⲃⲉⲧⲙⲛⲧⲙⲛⲧⲣⲉ ⲛⲓ̅ⲥ̅ ⲡⲉⲭ̅ⲥ̅
10 Fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubae,
ⲓ̅ⲁⲓϣⲱⲡⲉ ϩⲙⲡⲉⲡ̅ⲛ̅ⲁ̅ ⲙⲡⲉϩⲟⲟⲩ ⲛⲧⲕⲩⲣⲓⲁⲕⲏ ⲁⲩⲱ ⲁⲓⲥⲱⲧⲙ ⲉⲩⲥⲙⲏ ϩⲓⲡⲁϩⲟⲩ ⲙⲙⲟⲓ ⲛⲑⲉ ⲛⲟⲩⲥⲁⲗⲡⲓⲅⲝ
11 dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem Ecclesiis, quae sunt in Asia, Epheso, et Smyrnae, et Pergamo, et Thyatirae, et Sardis, et Philadelphiae, et Laodiciae:
ⲓ̅ⲁ̅ⲉⲥϫⲱ ⲙⲙⲟⲥ ϫⲉ ⲛⲉⲧⲉⲕⲛⲁⲩ ⲉⲣⲟⲟⲩ ⲙⲛⲛⲉⲧⲉⲕⲛⲁⲛⲁⲩ ⲉⲣⲟⲟⲩ ⲥϩⲁⲓⲥⲟⲩ ⲉⲩϫⲱⲱⲙⲉ ⲛⲅϫⲟⲟⲩⲥⲟⲩ ⲉⲧⲥⲁϣϥⲉ ⲛⲉⲕⲕⲗⲏⲥⲓⲁ ⲉⲧϩⲛⲉⲫⲉⲥⲟⲥ ⲁⲩⲱ ⲥⲙⲩⲣⲛⲁ ⲙⲛⲡⲣ̅ⲅⲁⲙⲟⲥ ⲁⲩⲱ ⲑⲉⲁⲧⲓⲣⲁ ⲙⲛⲥⲁⲣⲇⲓⲥ ⲙⲛⲫⲓⲗⲁⲇⲉⲗⲫⲓⲁ ⲙⲛⲗⲁⲟⲇⲟⲕⲓⲁ
12 Et conversus sum ut viderem vocem, quae loquebatur mecum: Et conversus vidi septem candelabra aurea:
ⲓ̅ⲃ̅ⲁⲩⲱ ⲁⲓⲕⲧⲟⲓ ⲉⲛⲁⲩ ⲉⲧⲉⲥⲙⲏ ⲙⲡⲉⲧϣⲁϫⲉ ⲛⲙⲙⲁⲓ ⲛⲧⲉⲣⲉⲓⲕⲧⲟⲓ ⲇⲉ ⲁⲓⲛⲁⲩ ⲉⲥⲁϣϥⲉ ⲛⲗⲩⲭⲛⲓⲁ ⲛⲛⲟⲩⲃ
13 et in medio septem candelabrorum aureorum similem filio hominis, vestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea:
ⲓ̅ⲅ̅ⲉⲣⲉⲡⲉⲓⲛⲉ ⲛⲟⲩϣⲏⲣⲉ ⲛⲣⲱⲙⲉ ϩⲛⲧⲙⲏⲏⲧⲉ ⲛⲉⲛⲗⲩⲭⲛⲓⲁ ⲉϥϭⲟⲟⲗⲉ ⲛⲟⲩϣⲛⲧⲟ ⲉϥⲙⲏⲣ ⲉⲡⲉⲥⲏⲧ ⲉⲛⲉϥⲉⲕⲉⲓⲃⲉ ⲛⲟⲩⲙⲟϫϩ ⲛⲛⲟⲩⲃ
14 caput autem eius, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi eius tamquam flamma ignis,
ⲓ̅ⲇ̅ⲉⲣⲉⲧⲉϥⲁⲡⲉ ⲟⲩⲟⲃϣ ⲙⲛⲡⲉϥϥⲱ ⲛⲑⲉ ⲛⲟⲩⲥⲟⲣⲧ ⲛⲟⲩⲟⲃϣ̅ ⲁⲩⲱ ⲛⲑⲉ ⲛⲟⲩⲭⲓⲱⲛ ⲉⲣⲉⲛⲉϥⲃⲁⲗ ⲟ ⲛⲑⲉ ⲛⲟⲩϣⲁϩ ⲛⲕⲱϩⲧ
15 et pedes eius similes aurichalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum:
ⲓ̅ⲉ̅ⲉⲣⲉⲛⲉϥⲟⲩⲣⲏⲏⲧⲉ ⲉⲓⲛⲉ ⲛⲟⲩϩⲟⲙⲛⲧ ⲛⲃⲁⲣⲱⲧ ⲉϥⲡⲟⲥⲉ ϩⲛⲟⲩϩⲣⲱ ⲉⲣⲉⲧⲉϥⲥⲙⲏ ⲟ ⲛⲑⲉ ⲙⲡⲉϩⲣⲟⲟⲩ ⲛϩⲉⲛⲙⲟⲟⲩ ⲉⲛⲁϣⲱⲟⲩ
16 et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore eius gladius utraque parte acutus exibat: et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.
ⲓ̅ⲋ̅ⲉⲟⲩⲛⲥⲁϣϥ ⲛⲥⲓⲟⲩ ϩⲛⲧⲉϥϭⲓϫ ⲛⲟⲩⲛⲁⲙ ⲉⲣⲉⲟⲩⲥⲏϥⲉ ⲛⲏⲩ ⲉⲃⲟⲗ ϩⲛⲧⲉϥⲧⲁⲡⲣⲟ ⲉⲥⲧⲏⲙ ⲙⲫⲟ ⲥⲛⲁⲩ ⲉⲣⲉⲡⲉϥϩⲟ ⲟ ⲛⲑⲉ ⲙⲡⲣⲏ ⲉⲧⲣⲟⲩⲟⲉⲓⲛ ϩⲛⲧⲉϥϭⲟⲙ.
17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus,
ⲓ̅ⲍ̅ⲛⲧⲉⲣⲉⲓⲛⲁⲩ ⲇⲉ ⲉⲣⲟϥ ⲁⲓϩⲉ ϩⲁⲛⲉϥⲟⲩⲣⲏⲏⲧⲉ ⲛⲑⲉ ⲛⲛⲉⲧⲙⲟⲟⲩⲧ ⲁⲩⲱ ⲁϥⲧⲁⲗⲉⲧⲉϥϭⲓϫ ⲛⲟⲩⲛⲁⲙ ⲉϩⲣⲁⲓ ⲉϫⲱⲓ ⲉϥϫⲱ ⲙⲙⲟⲥ ϫⲉ ⲙⲡⲣⲣϩⲟⲧⲉ ⲁⲛⲟⲕ ⲡⲉ ⲡϣⲟⲣⲡ ⲁⲩⲱ ⲡϩⲁⲉ
18 et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis, et inferni. (aiōn , Hadēs )
ⲓ̅ⲏ̅ⲡⲉⲧⲟⲛϩ ⲁⲩⲱ ⲁⲓⲙⲟⲩ ⲁⲩⲱ ⲉⲓⲥϩⲏⲏⲧⲉ ϯⲟⲛϩ ϣⲁⲉⲛⲉϩ ⲛⲉⲛⲉϩ ⲁⲩⲱ ⲉⲣⲉⲛϣⲟϣⲧ ⲛⲧⲟⲟⲧ ⲙⲡⲙⲟⲩ ⲙⲛⲁⲙⲛⲧⲉ (aiōn , Hadēs )
19 Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec.
ⲓ̅ⲑ̅ⲥϩⲁⲓ ϭⲉ ⲛⲛⲉⲛⲧⲁⲕⲛⲁⲩ ⲉⲣⲟⲟⲩ ⲙⲛⲛⲉⲧϣⲟⲟⲡ ⲁⲩⲱ ⲛⲉⲧⲛⲁϣⲱⲡⲉ ⲙⲛⲛⲥⲁⲛⲁⲓ
20 Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellae Angeli sunt septem Ecclesiarum: et candelabra septem, septem Ecclesiae sunt.
ⲕ̅ⲡⲙⲏⲥⲧⲩⲣⲓⲟⲛ ⲙⲡⲥⲁϣϥ ⲛⲥⲓⲟⲩ ⲛⲧⲁⲕⲛⲁⲩ ⲉⲣⲟⲟⲩ ϩⲛⲧⲁⲟⲩⲛⲁⲙ ⲙⲛⲧⲥⲁϣϥⲉ ⲛⲗⲩⲭⲛⲓⲁ ⲛⲛⲟⲩⲃ ⲡⲥⲁϣϥ ⲛⲥⲓⲟⲩ ⲡⲥⲁϣϥ ⲛⲁⲅⲅⲉⲗⲟⲥ ⲛⲉⲛⲧⲥⲁϣϥⲉ ⲛⲉⲕⲕⲗⲏⲥⲓⲁ ⲁⲩⲱ ⲧⲥⲁϣϥⲉ ⲛⲗⲩⲭⲛⲓⲁ ⲧⲥⲁϣϥⲉ ⲛⲉⲕⲕⲗⲏⲥⲓⲁ ⲛⲉ