< Apocalypsis 5 >
1 Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem.
2 Et vidi Angelum fortem, praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula eius?
3 Et nemo poterat neque in caelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum.
4 Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum.
5 Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris: ecce vicit leo de tribu Iuda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula eius.
6 Et vidi: et ecce in medio throni et quattuor animalium, et in medio seniorum, agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem: qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram.
7 Et venit: et accepit de dextera sedentis in throno librum.
8 Et cum aperuisset librum, quattuor animalia, et vigintiquattuor seniores ceciderunt coram agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum:
9 et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es Domine accipere librum, et aperire signacula eius: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione:
10 et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes: et regnabimus super terram.
11 Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium,
12 dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.
13 Et omnem creaturam, quae in caelo est, et super terram, et sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno: benedictio, et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum. (aiōn )
14 Et quattuor animalia dicebant: Amen. Et viginti quattuor seniores ceciderunt in facies suas: et adoraverunt viventem in saecula saeculorum.