< Psalmorum 96 >
1 Canticum David, Quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum: cantate Domino omnis terra.
請眾齊向上主歌唱新歌,普世大地請向上主謳歌!
2 Cantate Domino, et benedicite nomini eius: annunciate de die in diem salutare eius.
請向上主歌唱,讚美祂的聖名,一日復一日地宣揚祂的救恩。
3 Annunciate inter Gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius.
請在列邦中傳述上主的光榮,請在萬民中宣揚祂的奇功。
4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
因為上主偉大,應受讚美,惟祂超越眾神,可敬可畏。
5 Quoniam omnes dii Gentium daemonia: Dominus autem caelos fecit.
萬邦的眾神盡屬虛幻,但上主卻造成了蒼天;
6 Confessio, et pulchritudo in conspectu eius: sanctimonia, et magnificentia in sanctificatione eius.
威嚴與尊榮,常在祂的面前,權能與光耀,圍繞在祂的聖壇。
7 Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem:
各民各族,請將光榮歸於上主,各家各戶,請將威能歸於上主。
8 afferte Domino gloriam nomini eius. Tollite hostias, et introite in atria eius:
請將光榮歸於上主!請進入祂的庭院奉獻祭物。
9 adorate Dominum in atrio sancto eius. Commoveatur a facie eius universa terra:
請穿聖潔的禮服,叩拜上主;普世大地,要在祂面前顫抖!
10 dicite in Gentibus quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur: iudicabit populos in aequitate.
請在萬民中高呼:上主為王!穩定寰宇,使它不再動盪,祂以正義公道治理萬邦。
11 Laetentur caeli, et exultet terra, commoveatur mare, et plenitudo eius:
願諸天歡樂,願大地踴躍,願海洋及其中的一切怒號!
12 gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna silvarum
原野及其中的一切都要舞蹈,森林中的一切樹木各顯歡樂,
13 a facie Domini, quia venit: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.
在上主面前歡樂,因為祂己駕臨,因為祂己駕臨,要統治大地乾坤;祂要以正義審判普世人群,以祂的忠信治理天下萬民。