< Psalmorum 95 >

1 Laus Cantici David. Venite, exultemus Domino: iubilemus Deo salutari nostro:
לכו נרננה ליהוה נריעה לצור ישענו׃
2 Praeoccupemus faciem eius in confessione: et in psalmis iubilemus ei.
נקדמה פניו בתודה בזמרות נריע לו׃
3 Quoniam Deus magnus Dominus: et rex magnus super omnes deos.
כי אל גדול יהוה ומלך גדול על כל אלהים׃
4 Quia in manu eius sunt omnes fines terrae: et altitudines montium ipsius sunt.
אשר בידו מחקרי ארץ ותועפות הרים לו׃
5 Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud: et siccam manus eius formaverunt.
אשר לו הים והוא עשהו ויבשת ידיו יצרו׃
6 Venite adoremus, et procidamus: et ploremus ante Dominum, qui fecit nos.
באו נשתחוה ונכרעה נברכה לפני יהוה עשנו׃
7 Quia ipse est Dominus Deus noster: et nos populus pascuae eius, et oves manus eius.
כי הוא אלהינו ואנחנו עם מרעיתו וצאן ידו היום אם בקלו תשמעו׃
8 Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra;
אל תקשו לבבכם כמריבה כיום מסה במדבר׃
9 Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt, et viderunt opera mea.
אשר נסוני אבותיכם בחנוני גם ראו פעלי׃
10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.
ארבעים שנה אקוט בדור ואמר עם תעי לבב הם והם לא ידעו דרכי׃
11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
אשר נשבעתי באפי אם יבאון אל מנוחתי׃

< Psalmorum 95 >