< Psalmorum 90 >

1 Oratio Moysi hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis: a generatione in generationem.
Oratio Moysi hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis: a generatione in generationem.
2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra, et orbis: a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.
Priusquam montes fierent, aut formaretur terra, et orbis: a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.
3 Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini filii hominum.
Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini filii hominum.
4 Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna, quae praeteriit, Et custodia in nocte,
Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna, quæ præteriit, Et custodia in nocte,
5 quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
6 Mane sicut herba transeat, mane floreat, et transeat: vespere decidat, induret, et arescat.
Mane sicut herba transeat, mane floreat, et transeat: vespere decidat, induret, et arescat.
7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.
Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt: et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur:
Quoniam omnes dies nostri defecerunt: et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur:
10 dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum, labor et dolor. Quoniam supervenit mansuetudo: et corripiemur.
dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum, labor et dolor. Quoniam supervenit mansuetudo: et corripiemur.
11 Quis novit potestatem irae tuae: et prae timore tuo iram tuam
Quis novit potestatem iræ tuæ: et præ timore tuo iram tuam
12 dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac: et eruditos corde in sapientia.
dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac: et eruditos corde in sapientia.
13 Convertere Domine usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.
Convertere Domine usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.
14 Repleti sumus mane misericordia tua: exultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
Repleti sumus mane misericordia tua: et exultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
15 Laetati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti: annis, quibus vidimus mala.
Lætati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti: annis, quibus vidimus mala.
16 Respice in servos tuos, et in opera tua: et dirige filios eorum.
Respice in servos tuos, et in opera tua: et dirige filios eorum.
17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos: et opus manuum nostrarum dirige.
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos: et opus manuum nostrarum dirige.

< Psalmorum 90 >