< Psalmorum 89 >
1 Psalmus, Intellectus Ethan Israelitae. Misericordias Domini in aeternum cantabo. In generatione et generationem annunciabo veritatem tuam in ore meo.
2 Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur in caelis: praeparabitur veritas tua in eis.
3 Disposui testamentum electis meis, iuravi David servo meo:
4 usque in aeternum praeparabo semen tuum. Et aedificabo in generatione, et generationem sedem tuam.
5 Confitebuntur caeli mirabilia tua Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
6 Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino: similis erit Deo in filiis Dei?
7 Deus, qui glorificatur in concilio sanctorum: magnus et terribilis super omnes qui in circuitu eius sunt.
8 Domine Deus virtutum quis similis tibi? potens es Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
9 Tu dominaris potestati maris: motum autem fluctuum eius tu mitigas.
10 Tu humiliasti sicut vulneratum, superbum: in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
11 Tui sunt caeli, et tua est terra, orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti:
12 aquilonem, et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt:
13 tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
14 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae. Misericordia et veritas praecedent faciem tuam:
15 beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
16 et in nomine tuo exultabunt tota die: et in iustitia tua exaltabuntur.
17 Quoniam gloria virtutis eorum tu es: et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
18 Quia Domini est assumptio nostra: et sancti Israel regis nostri.
19 Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adiutorium in potente: et exaltavi electum de plebe mea.
20 Inveni David servum meum: oleo sancto meo unxi eum.
21 Manus enim mea auxiliabitur ei: et brachium meum confortabit eum.
22 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
23 Et concidam a facie ipsius inimicos eius: et odientes eum in fugam convertam.
24 Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
25 Et ponam in mari manum eius: et in fluminibus dexteram eius.
26 Ipse invocabit me: Pater meus es tu: Deus meus, et susceptor salutis meae:
27 Et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae.
28 In aeternum servabo illi misericordiam meam: et testamentum meum fidele ipsi.
29 Et ponam in saeculum saeculi semen eius: et thronum eius sicut dies caeli.
30 Si autem dereliquerint filii eius legem meam: et in iudiciis meis non ambulaverint:
31 Si iustitias meas profanaverint: et mandata mea non custodierint:
32 Visitabo in virga iniquitates eorum: et in verberibus peccata eorum.
33 Misericordiam autem meam non dispergam ab eo: neque nocebo in veritate mea:
34 Neque prophanabo testamentum meum: et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita.
35 Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar:
36 semen eius in aeternum manebit. Et thronus eius sicut Sol in conspectu meo,
37 et sicut Luna perfecta in aeternum: et testis in caelo fidelis.
38 Tu vero repulisti et despexisti: distulisti Christum tuum.
39 Evertisti testamentum servi tui: prophanasti in terra Sanctuarium eius.
40 Destruxisti omnes sepes eius: posuisti firmamentum eius formidinem.
41 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: factus est opprobrium vicinis suis.
42 Exaltasti dexteram deprimentium eum: laetificasti omnes inimicos eius.
43 Avertisti adiutorium gladii eius: et non es auxiliatus ei in bello.
44 Destruxisti eum ab emundatione: et sedem eius in terram collisisti.
45 Minorasti dies temporis eius: perfudisti eum confusione.
46 Usquequo Domine avertis in finem: exardescet sicut ignis ira tua?
47 Memorare quae mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
48 Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem: eruet animam suam de manu inferi? (Sheol )
49 Ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine, sicut iurasti David in veritate tua?
50 Memor esto Domine opprobrii servorum tuorum (quod continui in sinu meo) multarum gentium.
51 Quod exprobraverunt inimici tui Domine, quod exprobraverunt commutationem Christi tui.
52 Benedictus Dominus in aeternum: fiat, fiat.