< Psalmorum 88 >
1 Psalmus, Canticum psalmi, in finem, filiis Core, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Israelitae. Domine Deus salutis meae: in die clamavi, et nocte coram te.
Canticum Psalmi, Filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Ezrahitæ. Domine Deus salutis meæ: in die clamavi, et nocte coram te.
2 Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam:
Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam:
3 Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropinquavit. (Sheol )
Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropinquavit. (Sheol )
4 Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio,
Æstimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio,
5 inter mortuos liber, Sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tua repulsi sunt.
inter mortuos liber, Sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tua repulsi sunt.
6 Posuerunt me in lacu inferiori: in tenebrosis, et in umbra mortis.
Posuerunt me in lacu inferiori: in tenebrosis, et in umbra mortis.
7 Super me confirmatus est furor tuus: et omnes fluctus tuos induxisti super me.
Super me confirmatus est furor tuus: et omnes fluctus tuos induxisti super me.
8 Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar:
Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar:
9 oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te Domine tota die: expandi ad te manus meas.
oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te Domine tota die: expandi ad te manus meas.
10 Numquid mortuis facies mirabilia: aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
Numquid mortuis facies mirabilia: aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
11 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
12 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua: et iustitia tua in terra oblivionis?
Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua: et iustitia tua in terra oblivionis?
13 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.
Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.
14 Ut quid Domine repellis orationem meam: avertis faciem tuam a me?
Ut quid Domine repellis orationem meam: avertis faciem tuam a me?
15 Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea: exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea: exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
16 In me transierunt irae tuae: et terrores tui conturbaverunt me.
In me transierunt iræ tuæ: et terrores tui conturbaverunt me.
17 Circumdederunt me sicut aqua tota die: circumdederunt me simul.
Circumdederunt me sicut aqua tota die: circumdederunt me simul.
18 Elongasti a me amicum, et proximum: et notos meos a miseria.
Elongasti a me amicum, et proximum: et notos meos a miseria.