< Psalmorum 87 >
1 Psalmus Cantici, filiis Core. Fundamenta eius in montibus sanctis:
2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
4 Memor ero Rahab, et Babylonis scientium me. Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt illic.
5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: et ipse fundavit eam Altissimus?
6 Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum: horum, qui fuerunt in ea.
7 Sicut laetantium omnium habitatio est in te.