< Psalmorum 82 >
1 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos diiudicat.
2 Usquequo iudicatis iniquitatem: et facies peccatorum sumitis?
3 Iudicate egeno, et pupillo: humilem, et pauperem iustificate.
4 Eripite pauperem: et egenum de manu peccatoris liberate.
5 Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae.
6 Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes.
7 Vos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis.
8 Surge Deus, iudica terram: quoniam tu hereditabis in omnibus Gentibus.