< Psalmorum 81 >

1 Psalmus Asaph, in finem, pro torcularibus, quinta sabbati. Exultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob.
In finem, Pro torcularibus, Psalmus ipsi Asaph. Exultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob.
2 Sumite psalmum, et date tympanum: psalterium iucundum cum cithara.
Sumite psalmum, et date tympanum: psalterium iucundum cum cithara.
3 Buccinate in Neomenia tuba, in insigni die sollemnitatis vestrae:
Buccinate in Neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ:
4 Quia praeceptum in Israel est: et iudicium Deo Iacob.
Quia præceptum in Israel est: et iudicium Deo Iacob.
5 Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de Terra Aegypti: linguam, quam non noverat, audivit.
Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de Terra Ægypti: linguam, quam non noverat, audivit.
6 Divertit ab oneribus dorsum eius: manus eius in cophino servierunt.
Divertit ab oneribus dorsum eius: manus eius in cophino servierunt.
7 In tribulatione invocasti me, et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te apud aquam contradictionis.
In tribulatione invocasti me, et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te apud aquam contradictionis.
8 Audi populus meus, et contestabor te: Israel si audieris me,
Audi populus meus, et contestabor te: Israel si audieris me,
9 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
10 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti: dilata os tuum, et implebo illud.
Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti: dilata os tuum, et implebo illud.
11 Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non intendit mihi.
Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non intendit mihi.
12 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.
Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.
13 Si populus meus audisset me: Israel si in viis meis ambulasset:
Si populus meus audisset me: Israel si in viis meis ambulasset:
14 Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem: et super tribulantes eos misissem manum meam.
Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem: et super tribulantes eos misissem manum meam.
15 Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in saecula.
Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in sæcula.
16 Et cibavit eos ex adipe frumenti: et de petra, melle saturavit eos.
Et cibavit eos ex adipe frumenti: et de petra, melle saturavit eos.

< Psalmorum 81 >