< Psalmorum 81 >
1 Psalmus Asaph, in finem, pro torcularibus, quinta sabbati. Exultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob.
2 Sumite psalmum, et date tympanum: psalterium iucundum cum cithara.
3 Buccinate in Neomenia tuba, in insigni die sollemnitatis vestrae:
4 Quia praeceptum in Israel est: et iudicium Deo Iacob.
5 Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de Terra Aegypti: linguam, quam non noverat, audivit.
6 Divertit ab oneribus dorsum eius: manus eius in cophino servierunt.
7 In tribulatione invocasti me, et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te apud aquam contradictionis.
8 Audi populus meus, et contestabor te: Israel si audieris me,
9 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
10 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti: dilata os tuum, et implebo illud.
11 Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non intendit mihi.
12 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.
13 Si populus meus audisset me: Israel si in viis meis ambulasset:
14 Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem: et super tribulantes eos misissem manum meam.
15 Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in saecula.
16 Et cibavit eos ex adipe frumenti: et de petra, melle saturavit eos.