< Psalmorum 8 >

1 Psalmus David, in finem, pro torcularibus. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua, super caelos.
In finem, pro torcularibus. Psalmus David. Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.
2 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
3 Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum: lunam et stellas, quae tu fundasti.
Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.
4 Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
5 Minuisti eum paulominus ab angelis, gloria et honore coronasti eum:
Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;
6 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
et constituisti eum super opera manuum tuarum.
7 Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas: insuper et pecora campi.
Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
8 Volucres caeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris.
volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
9 Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

< Psalmorum 8 >