< Psalmorum 78 >

1 Psalmus. Intellectus Asaph. Attendite popule meus legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei.
Intellectus Asaph. Attendite popule meus legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei.
2 Aperiam in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio.
Aperiam in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio.
3 Quanta audivimus et cognovimus ea: et patres nostri narraverunt nobis.
Quanta audivimus et cognovimus ea: et patres nostri narraverunt nobis.
4 Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera. Narrantes laudes Domini, et virtutes eius, et mirabilia eius quae fecit.
Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera. Narrantes laudes Domini, et virtutes eius, et mirabilia eius quæ fecit.
5 Et suscitavit testimonium in Iacob: et legem posuit in Israel. Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis:
Et suscitavit testimonium in Iacob: et legem posuit in Israel. Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis:
6 ut cognoscat generatio altera. Filii qui nascentur, et exurgent, et narrabunt filiis suis,
ut cognoscat generatio altera. Filii qui nascentur, et exurgent, et narrabunt filiis suis,
7 Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei: et mandata eius exquirant.
Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei: et mandata eius exquirant.
8 Ne fiant sicut patres eorum: generatio prava et exasperans. Generatio, quae non direxit cor suum: et non est creditus cum Deo spiritus eius.
Ne fiant sicut patres eorum: generatio prava et exasperans. Generatio, quæ non direxit cor suum: et non est creditus cum Deo spiritus eius.
9 Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum: conversi sunt in die belli.
Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum: conversi sunt in die belli.
10 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege eius noluerunt ambulare.
Non custodierunt testamentum Dei, et in lege eius noluerunt ambulare.
11 Et obliti sunt benefactorum eius, et mirabilium eius quae ostendit eis.
Et obliti sunt benefactorum eius, et mirabilium eius quæ ostendit eis.
12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos.
Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.
13 Interrupit mare, et perduxit eos: et statuit aquas quasi in utre.
Interrupit mare, et perduxit eos: et statuit aquas quasi in utre.
14 Et deduxit eos in nube diei: et tota nocte in illuminatione ignis.
Et deduxit eos in nube diei: et tota nocte in illuminatione ignis.
15 Interrupit petram in eremo: et adaquavit eos velut in abysso multa.
Interrupit petram in eremo: et adaquavit eos velut in abysso multa.
16 Et eduxit aquam de petra: et deduxit tamquam flumina aquas.
Et eduxit aquam de petra: et deduxit tamquam flumina aquas.
17 Et apposuerunt adhuc peccare ei: in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
Et apposuerunt adhuc peccare ei: in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis: ut peterent escas animabus suis.
Et tentaverunt Deum in cordibus suis: ut peterent escas animabus suis.
19 Et male locuti sunt de Deo: dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?
Et male locuti sunt de Deo: dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?
20 Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?
Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?
21 Ideo audivit Dominus, et distulit: et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel:
Ideo audivit Dominus, et distulit: et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel:
22 Quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari eius:
Quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari eius:
23 Et mandavit nubibus desuper, et ianuas caeli aperuit.
Et mandavit nubibus desuper, et ianuas cæli aperuit.
24 Et pluit illis manna ad manducandum, et panem caeli dedit eis.
Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis.
25 Panem angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia.
Panem angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia.
26 Transtulit Austrum de caelo: et induxit in virtute sua Africum.
Transtulit Austrum de cælo: et induxit in virtute sua Africum.
27 Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
28 Et ceciderunt in medio castrorum eorum: circa tabernacula eorum.
Et ceciderunt in medio castrorum eorum: circa tabernacula eorum.
29 Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis:
Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis:
30 non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum,
non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,
31 et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit.
et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit.
32 In omnibus his peccaverunt adhuc: et non crediderunt in mirabilibus eius.
In omnibus his peccaverunt adhuc: et non crediderunt in mirabilibus eius.
33 Et defecerunt in vanitate dies eorum: et anni eorum cum festinatione.
Et defecerunt in vanitate dies eorum: et anni eorum cum festinatione.
34 Cum occideret eos, quaerebant eum: et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.
Cum occideret eos, quærebant eum: et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.
35 Et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum: et Deus excelsus redemptor eorum est.
Et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum: et Deus excelsus redemptor eorum est.
36 Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei:
Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei:
37 Cor autem eorum non erat rectum cum eo: nec fideles habiti sunt in testamento eius.
Cor autem eorum non erat rectum cum eo: nec fideles habiti sunt in testamento eius.
38 Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum: et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam: et non accendit omnem iram suam:
Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum: et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam: et non accendit omnem iram suam:
39 Et recordatus est quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens.
Et recordatus est quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens.
40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso?
Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso?
41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum: et sanctum Israel exacerbaverunt.
Et conversi sunt, et tentaverunt Deum: et Sanctum Israel exacerbaverunt.
42 Non sunt recordati manus eius, die qua redemit eos de manu tribulantis,
Non sunt recordati manus eius, die qua redemit eos de manu tribulantis,
43 Sicut posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos.
Sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos.
44 Et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
Et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
45 Misit in eos cynomyiam, et comedit eos: et ranam, et disperdidit eos.
Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos: et ranam, et disperdidit eos.
46 Et dedit aerugini fructus eorum: et labores eorum locustae.
Et dedit ærugini fructus eorum: et labores eorum locustæ.
47 Et occidit in grandine vineas eorum: et moros eorum in pruina.
Et occidit in grandine vineas eorum: et moros eorum in pruina.
48 Et tradidit grandini iumenta eorum: et possessionem eorum igni.
Et tradidit grandini iumenta eorum: et possessionem eorum igni.
49 Misit in eos iram indignationis suae: indignationem, et iram, et tribulationem: immissiones per angelos malos.
Misit in eos iram indignationis suæ: indignationem, et iram, et tribulationem: immissiones per angelos malos.
50 Viam fecit semitae irae suae, non pepercit a morte animabus eorum: et iumenta eorum in morte conclusit.
Viam fecit semitæ iræ suæ, non pepercit a morte animabus eorum: et iumenta eorum in morte conclusit.
51 Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti: primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham.
Et percussit omne primogenitum in terra Ægypti: primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham.
52 Et abstulit sicut oves populum suum: et perduxit eos tamquam gregem in deserto.
Et abstulit sicut oves populum suum: et perduxit eos tamquam gregem in deserto.
53 Et eduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare.
Et deduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare.
54 Et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem, quem acquisivit dextera eius. Et eiecit a facie eorum Gentes: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis.
Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem, quem acquisivit dextera eius. Et eiecit a facie eorum Gentes: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis.
55 Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
56 Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum: et testimonia eius non custodierunt.
Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum: et testimonia eius non custodierunt.
57 Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.
Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.
58 In iram concitaverunt eum in collibus suis: et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.
In iram concitaverunt eum in collibus suis: et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.
59 Audivit Deus, et sprevit: et ad nihilum redegit valde Israel.
Audivit Deus, et sprevit: et ad nihilum redegit valde Israel.
60 Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
61 Et tradidit in captivitatem virtutem eorum: et pulchritudinem eorum in manus inimici.
Et tradidit in captivitatem virtutem eorum: et pulchritudinem eorum in manus inimici.
62 Et conclusit in gladio populum suum: et hereditatem suam sprevit.
Et conclusit in gladio populum suum: et hereditatem suam sprevit.
63 Iuvenes eorum comedit ignis: et virgines eorum non sunt lamentatae.
Iuvenes eorum comedit ignis: et virgines eorum non sunt lamentatæ.
64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt: et viduae eorum non plorabantur.
Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt: et viduæ eorum non plorabantur.
65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
66 Et percussit inimicos suos in posteriora: opprobrium sempiternum dedit illis.
Et percussit inimicos suos in posteriora: opprobrium sempiternum dedit illis.
67 Et repulit tabernaculum Ioseph: et tribum Ephraim non elegit:
Et repulit tabernaculum Ioseph: et tribum Ephraim non elegit:
68 Sed elegit tribum Iuda, montem Sion quem dilexit.
Sed elegit tribum Iuda, montem Sion quem dilexit.
69 Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra, quam fundavit in saecula.
Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra, quam fundavit in sæcula.
70 Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium: de post foetantes accepit eum.
Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium: de post fœtantes accepit eum.
71 Pascere Iacob servum suum, et Israel hereditatem suam:
Pascere Iacob servum suum, et Israel hereditatem suam:
72 Et pavit eos in innocentia cordis sui: et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.
Et pavit eos in innocentia cordis sui: et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.

< Psalmorum 78 >