< Psalmorum 76 >

1 Psalmus Asaph, in finem, in Laudibus, canticum ad Assyrios. Notus in Iudaea Deus: in Israel magnum nomen eius.
in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
2 Et factus est in pace locus eius: et habitatio eius in Sion.
et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion
3 Ibi confregit potentias arcum, scutum, gladium, et bellum.
ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma
4 Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis:
inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis
5 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis
6 Ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos.
ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos
7 Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua
8 De caelo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et quievit,
de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit
9 Cum exurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma
10 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.
quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi
11 Vovete, et reddite Domino Deo vestro: omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili
vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili
12 et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae.
et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae

< Psalmorum 76 >