< Psalmorum 74 >
1 Psalmus Intellectus Asaph. Ut quid Deus repulisti in finem: iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?
2 Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuae: mons Sion, in quo habitasti in eo.
3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!
4 Et gloriati sunt qui oderunt te: in medio sollemnitatis tuae. Posuerunt signa sua, signa:
5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
6 exciderunt ianuas eius in idipsum: in securi, et ascia deiecerunt eam.
7 Incenderunt igni Sanctuarium tuum: in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
9 Signa nostra non vidimus, iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius.
10 Usquequo Deus improperabit inimicus: irritat adversarius nomen tuum in finem?
11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam, de medio sinu tuo in finem?
12 Deus autem rex noster ante saecula: operatus est salutem in medio terrae.
13 Tu confirmasti in virtute tua mare: contribulasti capita draconum in aquis.
14 Tu confregisti capita draconis: dedisti eum escam populis Aethiopum.
15 Tu dirupisti fontes, et torrentes: tu siccasti fluvios Ethan.
16 Tuus est dies, et tua est nox: tu fabricatus es auroram et solem.
17 Tu fecisti omnes terminos terrae: aestatem et ver tu plasmasti ea.
18 Memor esto huius, inimicus improperavit Domino: et populus insipiens incitavit nomen tuum.
19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20 Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt, qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum.
21 Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum.
22 Exurge Deus, iudica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die.
23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper.