< Psalmorum 64 >
1 Psalmus David, in finem. Exaudi Deus orationem meam cum deprecor: a timore inimici eripe animam meam.
2 Protexisti me a conventu malignantium: a multitudine operantium iniquitatem.
3 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas: intenderunt arcum rem amaram,
4 ut sagittent in occultis immaculatum.
5 Subito sagittabunt eum, et non timebunt: firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos: dixerunt: Quis videbit eos?
6 Scrutati sunt iniquitates: defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum:
7 et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum:
8 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos:
9 et timuit omnis homo. Et annunciaverunt opera Dei: et facta eius intellexerunt.
10 Laetabitur iustus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.