< Psalmorum 58 >

1 Psalmus, in finem, ne corrumpas, David in tituli inscriptionem. Si vere utique iustitiam loquimini: recte iudicate filii hominum.
In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem. Si vere utique iustitiam loquimini: recta iudicate filii hominum.
2 Etenim in corde iniquitates operamini: in terra iniustitias manus vestrae concinnant.
Etenim in corde iniquitates operamini: in terra iniustitias manus vestræ concinnant.
3 Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
4 Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas,
Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdæ, et obturantis aures suas,
5 Quae non exaudiet vocem incantantium: et venefici incantantis sapienter.
Quæ non exaudiet vocem incantantium: et venefici incantantis sapienter.
6 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus.
Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus.
7 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur.
Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur.
8 Sicut cera, quae fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem.
Sicut cera, quæ fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem.
9 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum: sicut viventes, sic in ira absorbet eos.
Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum: sicut viventes, sic in ira absorbet eos.
10 Laetabitur iustus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
Lætabitur iustus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
11 Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans eos in terra.
Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans eos in terra.

< Psalmorum 58 >