< Psalmorum 46 >
1 Psalmus, in finem, pro filiis Core pro occultis. Deus noster refugium, et virtus: adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis.
in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis
2 Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris.
propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris
3 Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum: conturbati sunt montes in fortitudine eius.
sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma
4 Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus
5 Deus, in medio eius, non commovebitur: adiuvabit eam Deus mane diluculo.
Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo
6 Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.
conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra
7 Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.
Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma
8 Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram:
venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram
9 auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma: et scuta comburet igni:
auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne
10 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra
11 Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.
Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob